monumenta.ch > Hieronymus > sectio 40 > sectio 3 > sectio 25 > sectio 8 > Psalmi, 68 > sectio 9 > Psalmi, 55 > Psalmi, 24 > C
Isidorus, Differentiae, 1, De littera B <<<     >>> De littera D

De littera C SHOW APPARATUS

82 Inter Coelum et aether ita distinguitur. Quod non tantum ille astriferus locus, sed et iste aer coelum vocatur. Aether autem sublimior coeli pars est, in quo sidera constituta sunt. Sane et aether aer ignens est superior, aethra vero lux et splendor est aetheris.
83 Inter Cras et crastinum. Cras ad tempus pertinet, crastinum ad opus eiusdem temporis.
84 Inter castitatem et continentiam hoc interest. Quod castitas est corporis incorruptio, continentia vero post corruptionem sexui renuntiatio. * Primum ex his felicitatis est, non esse quod metuas; secundum virtutis est, prosternere hostem libidinis, a quo toties victus atque deiectus es. Quo primum cedere humilitatis est, secundum patientiae. * Harum prima felicitatis est, non nosse in totum a quo postea liberari optabis; secunda vero virtutis contemnere vitium quod optime noveris. Alii continentiam in coniugiis specialibus, castitatem in virginibus intelligunt. Item quidam castitatem accipiunt in mente, virginitatem vero in corpore. Illa est autem vera castitas, quae nec corpore, nec mente polluitur.
85 Inter Clamorem et clangorem. Clamor rationabilium, clangor irrationabilium, ut anserum, vel tubarum.
86 Inter Criminatorem et criminantem hoc interesse auctor Orbilius putat, quod criminator sit qui alteri crimen inferat, et id saepius faciat, criminans autem qui crimen inferat, et cum suspicione quoque id faciat quare quis magis noxius videatur. Ut Afranius: Non sum, inquit, tam criminosa, quam tu, vipera, gannire ad aurem nunquam didici dominicam.
87 Inter Callidum et versutum. Callidus est in disputando subdolus, versutus autem cuius mens in negotiorum actu ad quamlibet fraudem facile vertitur. Ergo callidum non pro astuto tantum, sed pro astute docto dicimus, versutum autem ab eo quod animum cito vertat. Unde et Plautus: Versutior es quam rota figularis.
88 Inter Curam et sollicitudinem. Sollicitudo moderata est, atque temperabilis, cura vero sine moderatione est; unde et cura dicta est, eo quod cor urat.
89 Inter Cognitionem et agnitionem quidam sic distinguunt, quod cognitio eorum sit quae ante non scivimus, et ea postea scire permittimur, agnitio vero eorum quae prius scientes, deinceps scire desivimus, eorumque postea recordamur.
90 Inter Commentarium et commentum, et comicum. Commentarium liber, commentum, vel commentatum volumen, id est, ex diversis libris comatum, scilicet, ex Veteri et Novo Testamento.
91 Inter Coram et palam. Coram ad personam refertur, dicimus enim coram illo, palam autem persona caret, quia id ipsum significat quod omnes sciunt. Ergo coram ad personam certam refertur, palam ad omnes.
92 Inter Cavum et cavatum. Cavum naturaliter, cavatum manu.
93 Inter Circiter, circa et circum. Circiter ad numerum referendum est, circa ad locum et tempus, circum vero undique. Ergo dicimus circumisse nos orbem, non circasse.
94 Inter Circumpedes et antepedes. Circumpedes sunt obsequia servorum, antepedes amicorum.
95 Inter Contingit, obtingit, evenit, et accidit. Contingit eventu, obtingit sorte, accidit casu, evenit vel malo, vel bono,
96 Inter Corripere, obiurgare, et castigare. Corripimus verberibus, obiurgamus verbo, castigamus verbis, caedibus et verberibus.
97 Inter Cupere et ambire. Cupere est terrena lucra, vel quaelibet mundi desideria inaniter quaerere, ambire vero honorum gradus, vel ordines potestatum appetere.
98 Inter Cantare et canere. Cantare tantum vocibus vel clamore insonare est, canere autem interdum modulari, interdum vaticinari est, id est, futura praedicere.
99 Inter Conscribere, exscribere, et reliqua. Placidus: Conscribere, inquit, est multa simul scribere. Exscribere, quod alibi scriptum sit transferre, transcribere, cum ius nostrum in alium transit, Inscribere accusationis est, ascribere assignationis. Describere dictionis, vel ordinis.
100 Inter Construere et destruere. Construere est aedificare, destruere vero exterminare.
101 Inter Commodare et accommodare. Commodare est praestare aliquid, accommodare vero aptare.
102 Inter Consuere et suere, vel assuere. Consuere vestium, suere codicum, assuere coriorum.
103 Inter Consequimur et assequimur. Consequimur pedibus, assequimur studio.
104 Inter Consuescimus, assuescimus, insuescimus. Consuescimus bona, insuescimus mala, assuescimus utraque.
105 Inter Capio et capesso. Capio aliquando, capesso frequenter.
106 Inter Cunctos et omnes. Cuncti omnes sunt, si modo iuncti sunt, et simul faciunt aliquid. Aliter omnes dicuntur non cuncti.
107 Inter Caeteros et alios. Quod caeteri ex eodem numero sunt, alii ex alio.
108 Inter Curulem et curialem. Curiales officiales publici, curules vero sellae, in quibus magistratus sedentes iura reddunt.
109 Inter Censorem et censualem. Censores enim iudices vocantur, censuales vero officiales qui censum provincialem exigunt. Interim et censorium hominem pulchrum dicimus.
110 Inter Cognatum et affinem, et propinquum. Cognatus eiusdem generis, affinis nuptiis veniens, propinquus sanguine vel affinitate coniunctus.
111 Inter Columem et incolumem. Incolumem animo accipimus, columem corpore. Columen autem sanitas, vel sustentaculum est, quod a columna est factum, unde et culmen, unde et culmus.
112 Inter Comptum et compositum. Comptum cura, compositum natura.
113 Inter Crassum et grassum. Crassum corporis est pinguedinis. Nam grassari animi nimiae crudelitatis.
114 Inter Crassum et obesum. Crassus pinguis est, obesus plus est quam pinguis.
115 Inter Caerulum et caeruleum. Caerulus est color, caeruleus qui ex eo colore confectus est natura. Nam caerulum ipsum colorem dicimus.
116 Inter Corpus et carnem. Quod in omni carne corpus est, non in omni corpore caro. Caro enim proprie ossa et sanguis est, quod tamen et corpus est. Corpus autem et lapis, et lignum est, quod tamen caro non est. Dictum autem corpus a corruptione, et caro a carendo, vel a cadendo.
117 Inter Capillos et capillamenta. Capilli capitis sunt, capillamenta summitates arborum..
118 Inter Collum et cervicem. Collum semper cervicem, cervix autem dum singulari numero dicitur, significat collum; dum plurali, superbiam, ut Cicero in Verrem : Praetorem tu accusas? Frange cervices.
119 Inter Concidit et concidit. Concidit, correpta media syllaba, significat cecidisse, concidit, producta media, significat separasse.
120 Inter Cassidem et galeam. Cassis de lamina est, galea de corio.
121 Inter Clypeum et clupeum. Clypeum sentum, clupeum ornamentum dicimus. Inter Clypeum et clupeum: Clypeus masculino genere est quem scutum dicimus, clupeum neutro dicitur imago, ab eo quod clueat, id est, dicatur et nominetur, et clara sit. Sic et inclytus praeclarus dicitur.
122 Inter Consuetudinem et ritum. Consuetudo est solitae rei usus, ex consensu duorum, plurimorumque factus. Ritus vero ad iustitiam pertinet, quasi rectum, ex quo pium, aequum, sanctumque.
123 Inter Cognitorem et procuratorem. Cognitor non nisi praesens a praesente praesenti datur, procurator autem et absens constituitur adversus absentem. Item cognitor adversus eum solummodo lite contendit adversus quem ad agendum constitutus est, procurator vero apud omnes. Item cognitor liti tantum dari solet, id est, iudicii expediendi gratia, procurator vero et res omnes administrat.
124 Inter Cochlearium et cochleare. Cochlearius qui vendit, cochleare vero species.
125 Inter Coetum et cetum. Coetus multitudo cetum belluam dicimus.
126 Inter Commune et epicaenum. Commune generis est, epicoenum vero animalium.
127 Inter Capillatum et capillosum. Capillatus capillo grandi, capillosus pilosus et hirsutus.
128 Inter Cornua et corna. Cornua animalium, vel antemnarum, corna vero pomorum genus.
129 Inter Coepit et cepit. Cepit de capiendo, coepit de incipiendo.
130 Inter Calvum et calvatum. Calvus est natura, calvatus manu. Inde et decalvatus dicimus valide manu decalvator.
131 Inter Circa, circum et circiter. Quod circa est incerti loci de aliqua parte, circum certi undique, circiter numeri pene infiniti.
132 Inter Causam et rationem. Quod causa rem vel rationem antecedit, ratio in ipsa re est. Item causa est, propter quam fit aliquid, ratio per quam fit.
133 Inter Civile et civicum. Civile est quod ad civitatem pertinet, civicum, quod ipsi cives faciunt.
134 Inter Cognoscimus et agnoscimus. Cognoscimus ignoratos mores, agnoscimus quae nobis exciderant.



Isidorus, Differentiae, 1, De littera B <<<     >>> De littera D
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 40 > sectio 3 > sectio 25 > sectio 8 > Psalmi, 68 > sectio 9 > Psalmi, 55 > Psalmi, 24 > C